Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Lam NT Bar (English) >>NT Ezek

Baruch Bar.1

et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia

in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni

et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum

et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi

qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini

et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus

et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem

cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda

posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam

et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri

et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram

et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum

et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem

et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno

et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem

regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris

peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum

et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis

a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius

et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die

et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos

et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri

Bar.2

propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda

ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi

ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae

et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus

et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius

Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec

quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos

et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis

et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis

et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram

et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste

peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis

avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos

exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt

ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius

respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi

aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino

sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino

quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster

sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens

sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris

quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem

et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam

et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo

et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione

et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda

et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam

sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel

dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos

quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae

et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures

et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei

et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me

et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur

et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis

Bar.3

et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te

audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te

quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum

Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala

noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto

quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine

quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te

et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster

audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam

quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum

inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum

dereliquisti fontem sapientiae

si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna

disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax

quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius

ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram

qui in avibus caeli inludunt

qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum

exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt

iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt

neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est

non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman

filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius

o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius

magnus et non habet finem excelsus et inmensus

ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum

non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt

eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam

quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus

quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum

non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius

sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus

qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore

stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt

vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas

hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum

hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo

post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est

Bar.4

hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem

convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius

ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae

beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt

animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel

venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis

exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo

obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem

vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum

vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus

nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu

nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei

iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt

veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus

adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae

qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt

ego autem quid possum adiuvare vos

qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum

ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola

exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis

animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum

ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro

emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum

sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno

filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes

delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis

animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos

sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum

qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra

animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit

nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur

civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos

sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione

et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum

ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis

circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem

ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei

Bar.5

exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae

circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni

Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est

nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis

exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria

exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni

constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei

obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei

adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso

Bar.6

exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum

ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus

videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine

angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt

coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis

dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

hii autem non liberantur ab erugine et tinea

opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit

habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium

et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur

lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae

unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis

sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur

hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt

de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis

et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt

rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui

a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre

similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent

hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient

hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt

viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient

lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur

quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos

adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui

quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit

omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos

a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes

aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii

reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris

nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis

quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt

nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis

unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae

etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur

regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt

non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt

aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt

itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii

sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat

et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus

scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

neque enim regibus maledicent neque benedicent

signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna

bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Lam NT Bar (English) >>NT Ezek

Powered by PhiloLogic